—Vos, inquam, dicitis, cum causas stellarum transuolantium redditis, posse aliquas aeris partes ad se trahere ignem ex locis superioribus et sic 〈ardore〉 accendi—. Sed plurimum interest utrum aliquis dicat ignem ex aethere decidere, quod natura non patitur, an dicat ex ignea ui calorem in ea quae subiacent transilire. Non enim illinc ignis cadit, quod non potest fieri, sed hic nascitur.
Videmus certe apud nos late incendio peruagante quasdam insulas quae diu concaluerunt ex se concipere flammam; itaque uerisimile est etiam in aere summo i〈d〉 quo〈d〉 ignis rapiendi naturam habet accendi calore aetheris superpositi. Necesse est enim ut et imus aether habeat aliquid aeri simile et summus aer non sit dissimilis imo aetheri, quia non fit statim in diuersum ex diuerso transitus; paulatim ista in confinio uim suam miscent ita ut dubitare possis aer an hoc iam aether sit.