Vt stet aqua aut fluat, loci positio efficit: in deuexo fluit, in plano et supino continetur et stagnat. Aliquando in aduersum spiritu impellitur; tunc cogitur, non fluit. Colligitur ex imbribus. Ex suo fonte natiua est. Nihil tamen prohibet eodem loco aquam colligi et nasci. Quod in Fucino uidemus, in quem montes circumiecti quicquid fudit pluuia deriuant, sed et magnae in ipso latentesque uenae sunt; itaque, etiam cum hiberni defluxere torrentes, faciem suam seruat.