Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 4b, Chapter 13

Text from the public domain

'Quid istas, inquis, ineptias, quibus litteratior est quisque, non melior, tam operose persequeris? Quomodo fiant niues dicis, cum multo magis ad nos dici a te pertineat quare emendae non sint niues.' Iubes me tu cum luxuria litigare? Cotidianum istud et sine effectu iurgium est. Litigemus tamen, etiamsi superior futura est; pugnantes ac reluctantes uincat.

Quid porro? Hanc ipsam inspectionem naturae nihil iudicas ad id quod uis conferre? Cum quaerimus quomodo nix fiat et dicimus illam pruinae similem habere naturam, plus illi spiritus quam aquae inesse, non putas exprobrari illis, cum emere aquam turpe sit, si ne aquam quidem emunt?

Nos uero quaeramus potius quomodo fiant niues quam quomodo seruentur, quoniam, non contenti uina diffundere, ueteraria per sapores aetatesque disponere, inuenimus quomodo stiparemus niuem, ut ea aestatem euinceret et contra anni feruorem defenderetur loci frigore. Quid hac diligentia consecuti sumus? Nempe ut gratuitam mercemur aquam. Nobis dolet quod spiritum, quod solem emere non possumus, quod hic aer etiam delicatis diuitibusque ex facili nec emptus uenit. O quam nobis male est quod quicquam a rerum natura in medio relictum est!

Hoc quod illa fluere et patere omnibus uoluit, cuius haustum uitae publicum fecit, hoc quod tam homini quam feris auibusque et inertissimis animalibus in usum large ac beate profudit, contra se ingeniosa luxuria redegit ad pretium, adeo nihil illi potest placere nisi carum. Vnum hoc erat quod diuites in aequum turbae deduceret, quo non possent antecedere pauperrimum; illi cui diuitiae molestae sunt excogitatum est quemadmodum etiam caperet aqua luxuriam.

Vnde hoc peruentum sit ut nulla nobis aqua satis frigida uideretur quae flueret dicam. Quamdiu sanus et salubris cibi capax stomachus est impleturque, non premitur, naturalibus fomentis contentus est; ubi, cotidianis cruditatibus perustus, non temporis aestus, sed suos sentit, ubi ebrietas continua uisceribus insedit et praecordia bile in quam uertitur torret, aliquid necessario quaeritur quo aestus ille frangatur qui ipsis aquis incalescit. Remediis incitat〈ur〉 uitium; itaque non aestate tantum, sed et media hieme niuem causa pa〈r〉i bibunt.

Quae huius rei causa est nisi intestinum malum et luxu corrupta praecordia? Quibus nullum interuallum umquam quo interquiescerent datum est, sed prandia cenis usque in lucem perductis ingesta sunt, et distentos copia ferculorum ac uarietate comessatio altius mersit; deinde numquam intermissa intemperantia quicquid 〈alimenti〉 decoxerat efferauit et in desiderium semper noui rigoris accendit.

Itaque quamuis cenationem uelis ac specularibus muniant et igne multo doment hiemem, nihilominus stomachus ille solutus et aestu suo languidus quaerit aliquid quo erigatur. Nam sicut animo relictos stupentesque frigida spargimus, ut ad sensum sui redeant, ita uiscera istorum uitiis torpentia nihil sentiunt, nisi frigore illa uehementiore perusseris.

Inde est, inquam, quod ne niue quidem contenti sunt, sed glaciem, uelut certior illi ex solido rigor sit, exquirunt ac saepe repetitis aquis diluunt. Quae non e summo tollitur sed, ut uim maiorem habeat et pertinacius frigus, ex abdito effoditur. Itaque ne unum quidem eius est pretium, sed habet institores aqua et annonam, pro pudor! uariam.

Vnguentarios Lacedaemonii urbe expulerunt et propere cedere finibus suis iusserunt, quia oleum disperderent. Quid illi fecissent, si uidissent reponendae niuis officinas et tot iumenta portandae aquae deseruientia, cuius colorem saporemque paleis quibus custodiunt inquinant?

At, dii boni, quam facile est extinguere sitim sanam! Sed quid sentire possunt emortuae fauces et occallatae cibis ardentibus? Quemadmodum nihil illis satis frigidum, sic nihil satis calidum est, sed ardentes boletos et raptim indumento suo mersatos demittunt paene fumantes, quos deinde restinguant niuatis potionibus. Videbis, inquam, quosdam graciles et palliolo focalique circumdatos. pallentes et aegros non sorbere solum niuem sed etiam esse et frusta eius in scyphos suos deicere, ne tepescant inter ipsam bibendi moram.

Sitim istam esse putas? Febris est, et quidem eo acrior quod non tactu uenarum nec in cutem effuso calore deprehenditur, sed cor ipsum excoquit. Luxuria inuictum malum et ex molli fluidoque durum atque patiens. Non intellegis omnia consuetudine uim suam perdere? Itaque nix ista, in qua iam etiam natatis, eo peruenit usu et cotidiana stomachi seruitute ut aquae locum obtineat. Aliquid adhuc quaerite illa frigidius, quia pro nihilo est familiaris rigor.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation