Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 10

Text from the public domain

Praeterea manere in alto non potest ignis turbine illatus, nisi ipse quoque permanet turbo. Quid porro tam incredibile est quam in turbine longior mora, utique ubi motus motu contrario uincitur? Habet enim suam locus ille uertiginem, quae rapit caelum Sideraque a〈lta〉 trahit celerique uolumine torquet. Et ut des ei aliquam aduocationem, quod fieri nullo modo potest, quid de his cometis dicetur qui senis mensibus apparuerunt?

Deinde duo debent esse motus eodem loco, alter ille diuinus et assiduus, suum sine intermissione peragens opus, alter nouus et recens et turbine illatus; necesse est ergo alter alteri impedimento sit. Atqui 〈quia〉 lunaris illa orbita ceterorumque supra lunam meantium motus irreuocabilis est nec haesitat 〈us〉quam nec resistit nec dat ullam nobis suspicionem obiectae sibi morae, fidem non habet turbinem, uiolentissimum et perturbatissimum tempestatis genus, in medios siderum ordines peruenire et inter disposita ac tranquilla uersari.

Credamus ignem circumacto turbine accendi et hunc expulsum in sublime praebere nobis opinionem speciemque sideris longi; puto, talis esse debet quale est id quod ignem efficit; turbinis autem rotunda facies est—in eodem enim uestigio uersatur et columnae modo circumagentis se uoluitur—; ergo ignem quoque qui inclusus est similem esse illi oportet. Atqui longus est et disiectus minimeque similis in orbem coacto.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation