—Videmus, inquit, nubes impingi montibus nec sonum fieri—. Primum omnium non quocumque modo illisae sunt sonant, sed si apte compositae ad sonum edendum. Auersas inter se manus collide, non plaudent; sed palma cum palma collata plausum facit; et plurimum interest utrum cauae concutiantur an planae et extentae. Deinde non tantum ire nubes oportet sed agi magna ui et procellosa.
Etiamnunc mons non findit nubem, sed digerit et primam quamque partem eius soluit. Ne uesica quidem, quocumque modo spiritum emisit, sonat: si ferro diuisa est, sine ullo aurium sensu exit; rumpi illam oportet, ut sonet, non secari. Idem de nubibus dico; nisi multo impetu dissiluere, non resonant. Adice nunc quod nubes in montem actae non franguntur, sed circumfunduntur et in aliquas partes montis, in arbores, ramos, frutices, aspera saxa et eminentia ita diducuntur 〈u〉t, si quem habent spiritum, multifariam emitt〈a〉nt, qui, nisi uniuersus erumpit, non crepat.
Hoc ut scias, uentus qui circa arborem finditur sibilat, non tonat; lato, ut ita dicam, ictu et totum globum semel dissipante opus est, ut sonitus erumpat qualis auditur, cum tonat.