Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 3, Chapter 17

Text from the public domain

Multa hoc loco tibi in mentem ueniunt quae urbane, ut in re incredibili fabulae, dicas: 'Non cum retibus aliquem nec cum hamis, sed cum dolabra ire piscatum! Expecto ut aliquis in mari ue〈n〉etur.' Quid est autem quare non pisces in terram transeant, si nos maria transimus, permutabimus sedes?

Hoc miraris accidere; quanto incredibiliora sunt opera luxuriae, quotiens naturam aut mentitur aut uincit? In cubili natant pisces et sub ipsa mensa capitur qui statim transferatur in mensam. Parum uidetur recens mullus, nisi qui in conuiuae manu moritur. Vitreis ollis inclusi afferuntur et obseruatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctante spiritu uertit. Alios necant in garo et condiunt uiuos.

Hi sunt qui fabulas putant piscem uiuere posse sub terra, et effodi, non capi. Quam incredibile illis uideretur, si audirent natare in garo piscem nec cenae causa occidi 〈sed〉 super cenam, cum multum in deliciis fuit et oculos ante quam gulam pauit!

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation