Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 5, Chapter 8

Text from the public domain

Quomodo ergo talis flatus concipitur quem Graeci ἐγκολπίαν uocant? Quicquid ex se paludes et flumina remittunt,—id autem et multum est et assiduum,—per diem solis alimentum est, nocte non exhauritur et montibus inclusum in unam regionem colligitur. Cum illam impleuit et iam se non capit, exprimitur aliquo et in unam partem procedit; hic uentus est. Itaque eo incumbit quo liberior exitus inuitat et loci laxitas, in quam coaceruata decurrant.

Huius rei argumentum est quod prima noctis parte non spirat; incipit enim fieri illa collectio, quae circa lucem iam plena est; onerata quaerit quo defluat et eo potissimum exit ubi plurimum uacui est et magna ac patens area. Adicit autem ei stimulos ortus solis feriens gelidum aera. Nam, etiam antequam appareat, lumine ipso ualet et nondum quidem radiis aera impellit, iam tamen lacessit et irritat luce praemissa;

nam, cum ipse processit, alia superius rapiuntur, alia diffunduntur tepore. Ideo non ultra matutinum illis datur fluere; omnis illorum uis conspectu solis extinguitur. Etiamsi uiolentiores flauere, circa medium tamen diem relanguescunt nec unquam usque in meridiem aura producitur; alia autem 〈alia〉 imbecillior ac breuior est, prout ualentioribus minoribusue collecta causis est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation