Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 5, Chapter 4

Text from the public domain

Quo modo ergo, inquis, uenti fiunt, quoniam hoc negas fieri?—Non uno modo. Alias enim terra ipsa magnam uim aeris eicit et ex abdito spirat; alias, cum magna et continua ex imo euaporatio in altum egit quae emiserat, mutatio ipsa halitus mixti in uentum uertitur.

Illud enim nec ut credam mihi persuaderi potest nec ut taceam: quomodo in nostris corporibus cibo fit inflatio,—quae non sine magna narium iniuria emittitur et uentrem interdum cum sono exonerat, interdum secretius,—sic putant et hanc magnam rerum naturam alimenta mutantem emittere spiritum. Bene nobiscum agitur, cum quod 〈edit〉 semper concoquit; alioquin immundius aliquid timeremus.

Numquid ergo hoc uerius est dicere multa ex omni parte terrarum et assidua ferri corpuscula? Quae cum coaceruata sunt, deinde extenuari sole coeperunt, quia omne quod in angusto dilatatur spatium maius desiderat, uentus existit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation