Atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.
Primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere, Habiti matrem — illam cuius virum A.[1] Aurium occiderat — concupivit. Vtrum impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite.
Petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. Illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum[2] viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris[3] filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo[4] sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. Nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius Papia[5] natus Teani[6], quod abest ab[7] Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis[8] aut festis diebus antea non solebat. Mater misera nihil[9] mali suspicans mittit. Ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico valens[10] visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est.
Atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. Illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. Dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. Itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime[11] confirmato[12], nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse[13] delenitam videret. Ita, quod[14] ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse[15], ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.