Cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimus[1] in locis inanissimis[2] tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam[3] coepit. “Ego dem[4] iudicibus? mihi ipsi igitur[5] praeter periculum et infamiam quid quaeretur? Nihil excogitem quam ob rem Oppianicum[6] damnari necesse sit? Quid[7] tandem? — nihil enim est quod non fieri possit — si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum est? Praecipitantem igitur impellamus” inquit “et perditum prosternamus.”
Capit hoc consili[8] ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat ut, quoniam gravis homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet. Itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium facit a Bulbo et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. “Quid tu?” inquit “ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratiis rei publicae serviamus?” Ille vero simul atque hoc audivit “ne gratiis”: “Quo voles[9]” inquit “sequar; sed quid adfers?” Tum ei[10] quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat atque etiam ipse conditor totius negoti Guttam aspergit huic Bulbo.
Itaque minime amarus[11] eis[12] visus est qui aliquid ex eius sermone speculae[13] degustarant[14]. Vnus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur; sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. Tum appellat hilari[15] voltu hominem Bulbus ut blandissime[16] potest: “Quid tu” inquit “Paete?[17]” — hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum[18] delegerat ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis suae[19] quam generis uti cognomine videretur — “qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.” Hic ille planus[20] improbissimus quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret[21], contrahit frontem — recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque voltus[22] — et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus quique ea vitia quae ab[23] natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset[24], pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum[25] atque hoc addit testimoni, sua illum sententia, cum[26] palam omnes laturi essent, condemnatum iri.