At enim Staienus non fuit ab Oppianico sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. Cur eum[1], cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? cur, cum[2] in consilium mittebant, Staienum iudicem cui[3] pecuniam dederant non requirebant[4]? Oppianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur tribunicia potestate effectum[5] est. At condemnavit[6]. Hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico videretur. Qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si[7] istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita[8], nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini[9] veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt[10], ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis.
At enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed ad conciliationem[11] gratiae. Tene hoc, Atti, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! Sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. In stultitia contra est. Minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. Ita[12] Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur — sive ultro[13] excogitavit sive, ut homines tum loquebantur, a P. Cethego admonitus est[14] — istam dedit conciliationis[15] et gratiae fabulam[16].
Nam fuisse hunc tum[17] hominum sermonem recordari potestis, Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem versari in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. In hoc si improbus Cethegus fuit[18], videtur mihi adversarium removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri, non est consilium Cethegi reprendendum.
Verum alia causa tum Staieni fuit[19], alia nunc, Atti, tua est. Ille cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem quod tum explosum et eiectum est nunc rettulisse[20] demiror. Qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius, qui cum matre? Haerebat[21] in tabulis publicis reus et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius[22].