Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos. Quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his[1] de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum? Vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multavit, auditis non[2] ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter[3] strictimque dicuntur. Illi audiebant de eo de quo[4] iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem omnes[5] oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur.

Et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit[6] Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem?

Acervatim reliqua iam[7], iudices, dicam ut ad ea quae propiora[8] huiusce[9] causae et adiunctiora sunt perveniam. Vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem[10] sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. Qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius Habiti fuit[11], cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori[12] nec diutius vixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. Et ad hanc mortem[13] repentinam vocemque[14] morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. Eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation