Etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementis habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat; denique illa definitio iudiciorum aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur, ut in iudiciis[1] et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur[2].
Quam ob rem a vobis, iudices, ante quam de ipsa causa dicere incipio, haec postulo, primum id quod aequissimum est ut ne quid huc[3] praeiudicati[4] adferatis — etenim non modo auctoritatem sed etiam nomen iudicum amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, si[5] ad causas iudicia iam facta domo deferemus; — deinde[6] si quam opinionem iam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio convellet, si oratio[7] labefactabit, si denique veritas extorquebit, ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus aut aequis remittatis; tum autem cum ego una quaque de re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sint[8] taciti cogitationi vestrae subiciatis sed ad[9] extremum exspectetis meque[10] meum dicendi ordinem servare patiamini; cum peroraro, tum[11] si quid erit praeteritum animo[12] requiratis.