Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 42

Text kindly provided by Perseus

Sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversio atque auctoritas censoria[1]. Qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba facienda[2] sunt, ut a me cum huiusce periculi tum[3] ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. Nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero vero, sicuti[4] plerique vestrum[5] sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis[6] constituta necessitudo[7] est[8].

Qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem[9] meam non de illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum[10] fidem et diligentiam tum[11] vim animi libertatemque dicendi, ex[12] hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim[13]. A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius[14] defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.

Video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. Hic illud primum[15] commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. Neque in re nota consumam tempus; exempli causa[16] ponam illud unum[17], C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea[18] factum et, cuius mores erant a censoribus[19] reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. Quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset.

Nunc si quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus[20] furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse[21] L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ei[22] non modo in senatum redierunt sed etiam illarum[23] ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation