Quaero enim de[1] te, T. Atti[2], relictis iam ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque innocentis condemnatos existimes, num etiam illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in[3] iudiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. Age, si nocentes[4], cuius malefici? num quid praeter venenum quaesitum quo Habitus necaretur obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est praeter hasce insidias Habito ab Oppianico per Fabricium[5] factas? Nihil, nihil, inquam[6], aliud, iudices, reperietis. Exstat memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si mentior; testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum Oppianici non modo in criminis sed in male dicti loco[7] sit obiectum.
Multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. Nam etsi[8] a vobis sic audior ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio quae mihi obloqui videtur: “Quid ergo? negasne illud iudicium esse corruptum?[9]” Non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. “A quo igitur est corruptum?” Opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illum[10] qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde, cum esset non[11] dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi aliqua[12] ratione diffideret quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos iudices offendisset quam eum qui bis causam[13] probavisset.
Vnum quidem certe nemo erit tam inimicus[14] Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium[15], aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico[16], purgo Habitum. Qua re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudici[17] fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite.