Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 47

Text kindly provided by Perseus

Verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum. Iactata res erat in contione a tribuno seditioso[1]; incognita causa probatum erat illud[2] multitudini; nemini licitum est contra dicere, nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. In invidiam porro magnam illa iudicia venerant. Etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum[3] invidia versata. Praetermitti ab[4] censoribus et neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. Homines, quos ceteris vitiis atque omni dedecore infamis videbant, eos hac quoque subscriptione notare voluerunt, et eo magis quod illo ipso[5] tempore illis censoribus erant iudicia cum equestri ordine communicata, ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate rem[6] reprendisse.

Quod si hanc apud eosdem[7] ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditis[8] certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista[9] subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. Nam in P. Popilium[10] qui Oppianicum condemnarat subscripsit L. Gellius, quod is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. Iam id ipsum quantae divinationis est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis[11] qui condemnarunt, causa cognita sibi[12] dixerint[13] non liquere!

Verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eum[14] accepisse a Cluentio pecuniam. Negat hoc Lentulus; nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit[15] et eum omni ignominia liberat. Quod cum facit, iudicat eius sententia gratiis[16] esse Oppianicum condemnatum. Et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. Qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non[17] putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet[18] esse oportere?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation