Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? Quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? Simul et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manifestoque[1] deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit?

Satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum uti[2] honeste absolvi nullo modo potuerit. Cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit[3]. Nam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. Is erat libertus Fabriciorum, Scamander. Integrum consilium, iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unum[4] crimen adlatum est. Hic tum C. Fabricius[5], is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret, quod mihi cum Aletrinatibus[6] vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentis eos ad me domum adduxit. Qui quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent[7] defendere, idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur.

Ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem[8] qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum me[9] omnia quae vellent esse facturum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation