Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Interim Oppianicus ut erat, sicuti[1] multis ex[2] rebus reperietis, singulari scelere et audacia, per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit, deinde ipsum M. Aurium[3] non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. Illi autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius adulescentis[4] suosque necessarios, mittunt sibi difficilem esse investigandi rationem, quod[5] intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. Quas litteras A. Aurius[6], vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus[7], in foro palam multis[8] audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M. Aurium esse[9] comperisset, delaturum esse testatur.

Interim brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum[10] profecti Larinum revertuntur; interfectum[11] esse M. Aurium nuntiant[12]. Animi non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur. Itaque cum A. Aurius is[13] qui antea denuntiarat clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se in castra clarissimi viri, Q. Metelli, contulit.

Post illam autem fugam[14] sceleris et conscientiae testem numquam se iudiciis, numquam legibus[15], numquam inermem[16] inimicis[17] committere ausus est sed per illam L. Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant sustulit; se a Sulla et alios praeterea tris[18] factos esse dixit et ab eodem sibi esse imperatum ut A.[19] Aurium illum qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum A.[20] Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. Itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebantur[21]. His rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur[22]?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation