Cn. Decidio[3] Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixit[4]. Ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. Huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum omnes eius amici necessariique[5] cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos[6] vim et manus attulisse. Cum quaedam in callibus[7], ut solet, controversia pastorum esset orta, Habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt. Cum esset expostulatio facta, causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque discessum est.
P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est. P. Aelius Habiti merito fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro[8] legatum ex testamento infitiatum esse. Non est ita; sed cum HS xxx[9] scripta essent pro HS xxxx[10] neque ei cautum satis[11] videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. Primo deberi[12] negavit, post sine controversia solvit. Cei[13] cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. Mulierem cum emisset a[14] sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio reddidit Ceio[15].
Ennium esse quendam cuius bona teneat Habitus. Est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde aliquando cum servis[16] Habiti furti egit, nuper ab ipso Habito petere coepit. Hic illo[17] privato iudicio, mihi credite, vobis[18] isdem fortasse patronis calumniam non effugiet. Atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitum[19], A. Bivium[20] quendam, coponem de via Latina, subornatis qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. Quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse. Si invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse.