Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 55

Text kindly provided by Perseus

Iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri. Primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eis[1] opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. Deinde quis umquam hoc senator recusavit ne[2], cum[3] altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? Quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et[4] difficilia quae subimus! atque haec omnia tamen[5] honoris et amplitudinis commodo compensantur. Converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. Putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere qui summum[6] locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt.

Atque ut omittam leges alias omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: “Ne quis iudicio circumveniretur”, C. Gracchus tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. Postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis genere ausus non est. Quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est usus[7] in veteres iudices in hanc unam quaestionem contulisset[8].

Nec nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romani[9] in huiusce legis periculum concludantur[10]; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. Nam ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut vere[11] dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam[12] redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint[13] huiusce modi iudicia fieri possint. Vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt.

Quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation