Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 60

Text kindly provided by Perseus

Cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri iudici est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de criminibus veneni, ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime pertinerent.

Obiectum est C. Vibium[1] Capacem[2] ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum. Opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditus[3], L. Plaetorius, senator qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. Apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. At[4] heres est Cluentius. Intestatum dico esse[5] mortuum possessionemque eius bonorum ex edicto praetoris[6] huic illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano, datam, N. Cluentio quem videtis.

Alterum venefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum Habiti consilio paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. Hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbis[7] dicerem per[8] quae nunc paucis percurrit oratio mea.

Quid umquam Habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre[9] deesse non possint[10]? id[11] quod iam intellegetis. An ut de causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa[12] frequentia? per quem porro[13] datum? unde sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? Multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar non dicendo voluisse dicere; res enim[14] se ipsa defendit[15].

Nego illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen[16] et impudens mendacium! Perspicite cetera. Dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa[17] fert, sibi tamen[18] non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. Quis[19] huic rei testis est? Idem qui sui luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis, quem[20] propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco[21] testem in A. Cluentium constituere, is hunc[22] suo testimonio sublevat; quod recita. Tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut[23] ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferret[24].

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation