Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 56

Text kindly provided by Perseus

O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis, restiterunt[1], cum[2] ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate[3], nisi ut ei qui[4] rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! Tum C. Flavius[5] Pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem[6] ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et recusarent[7] et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent. Sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse.

Aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti[8] petitionem reliquissent manere. Iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere. Senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud[9] exteras nationes nomen et gratia, toga[10] praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa[11] recte factis maiores nostri praemia tum[12] plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. Illi non hoc recusabant ne ea[13] lege accusarentur qua nunc Habitus accusatur, quae tunc[14] erat Sempronia, nunc est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova lege adligarentur laborabant.

Habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea[15] lege rationem vitae suae redderet qua non teneretur[16]. Quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation