Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 69

Text kindly provided by Perseus

Vos, iudices, quos huic A. Cluentio quosdam alios[1] deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. Multi saepe in iudicando peccata liberum parentum[2] misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. Omnis scitote, iudices — incredibile dictu est, sed a me verissime dicetur — omnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent[3] in tanto eius periculo sublevarent. Pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia communi Italiae pace[4], non[5] domesticis copiis esse tutum[6]. Quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat.

Non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur sed de totius municipi statu dignitate commodisque omnibus sententias esse laturos. Summa est enim, iudices, hominis in communem municipi rem diligentia, in singulos municipes benignitas, in omnis homines iustitia et fides. Praeterea nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur. Itaque eis[7] eum verbis publice laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque significent verum etiam curam animi ac dolorem. Quae dum laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam[8] detulistis adsurgite.

Ex lacrimis horum, iudices, existimare[9] potestis omnis haec decuriones decrevisse lacrimantis. Age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis benivolentia, quanta cura est[10]! Non illi in libellis laudationem decretam[11] miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes, huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare voluerunt. Adsunt Ferentani[12], homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimos[13], laudatores videtis; Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum homines amplissimi nobilissimique venerunt.

Iam qui in agro Larinati[14] praedia, qui negotia, qui res pecuarias[15] habent, honesti homines et summo splendore praediti[16], difficile dictu est quam sint solliciti, quam laborent. Non multi mihi ab uno sic diligi videntur ut hic ab his[17] universis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation