Hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? quam ob causam? Si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam[1] legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur? “Non” inquit; “sed ille idcirco illis[2] legibus condemnatus est, quod contra aliam[3] legem commiserat.” Qui hoc confitentur, possunt idem[4] illud iudicium fuisse defendere? “Ergo” inquit “idcirco[5] infestus tum populus Romanus[6] fuit C. Iunio[7], quod illud iudicium corruptum per eum putabatur.” Num igitur hoc tempore causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudici, alia natura[8] totius negoti nunc est ac tum fuit? Non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari.
Quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum[9] Iunio defendendi sui potestas erepta sit? Quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditiose[10] ac populariter concitatas. Accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed etiam cum ipsa contione veniebat. Gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur; quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas erat.
Nuper apud C. Orchivium[11], conlegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis[12] non est constitutus, non quo[13] illi aut exlegem esse Sullam[14] aut causam pecuniae publicae contemptam atque[15] abiectam putarent[16], sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari posse[17] non putaverunt[18]. Quid conferam? Sullamne cum Iunio, an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque conlecta; hic tribunus plebis modestus, pudens[19], non modo non seditiosus sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus hoc tranquillum atque placatum[20], illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. Quae cum ita essent, in Fausto tamen illi iudices[21] statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis accederet.