Quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. Ac primum illud statuamus utrum, quia censores[1] subscripserint, ita sit, an, quia ita fuerit, illi subscripserint. Si quia[2] subscripserint, videte quid agatis ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio possit adferre, ne censorium stilum cuius mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt aeque posthac atque illum dictatorium gladium[3] pertimescamus. Sin autem quod subscriptum est,
quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeramus verum sit an falsum; removeantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit[4]; unum denique aliquod a Cluentio[5] profectae pecuniae vestigium ostende. Vince deinde bonum virum[6] fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. Tum auctoritatem censoriam[7] amplexato[8], tum illorum iudicium cum re coniunctum esse[9] defendito.
Dum vero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipi manu sua[10] corrupisse iudicatus[11] sit, qui testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui avunculum fili sui in servitute ac vinculis necaverit[12], qui municipes suos proscribendos occidendosque curaverit[13], qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione[14] dederit, qui socrum, qui uxores[15], qui uno tempore fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit, qui, cum venenum privigno suo dare vellet[16], manifesto deprehensus sit[17], cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas, dum haec, inquam, de Oppianico constabunt neque[18] ullo argumento Cluentianae pecuniae crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas sive opinio fuit adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?