Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo[1] veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati. Quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse civisque Romanos coepit defendere. Graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt. Itaque ab Habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. Habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suis[2] commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantae[3] voluntati universorum Larinatium deesse noluit.

Suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter Habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. Erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater Habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa Martialium demoveri[4]. Suberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque audacissimi[5], mentem maxime commovebat.

Nam Habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enim[6] legare quicquam eius modi matri poterat in[7] animum inducere neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. Id cum Oppianicus sciret — neque enim erat obscurum — intellegebat Habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. Itaque his rebus incensus qua ratione Habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation