Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 46

Text kindly provided by Perseus

Nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e[1] consuetudine militari transtulisse. Statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito[2] in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnis, poena ad paucos perveniret. Quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? Nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. Qua re ne quis in bello propter hostium metum delinqueret[3], amplior ei mortis et supplici metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est.

Hoc tu idem facies censor in senatu legendo? Si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tu[4] non animadvertes[5] in omnis, sed carpes, ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? Habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit, et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? Tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac[6] severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum aut statuis qui in[7] eadem culpa sit non eadem poena adfici convenire? Aut quam[8] condicionem supplici maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues[9] improbitati senatoris? Quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortito[10] id ipsum factum esse oportuit. Sin autem sortiri ad poenam et[11] hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam et turpitudinem[12] non oportet.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation