Annuus assuētum dominae nātālis honōrem
exigit: īte manūs ad pia sacra meae.
Sīc quondam fēstum Lāertius ēgerat hērōs
forsan in extrēmō conjugis orbe diem.
Lingua favēns adsit, nostrōrum oblīta malōrum,
quae, puto, dēdidicit jam bona verba loquī:
quaeque semel tōtō vestis mihi sūmitur annō,
sūmātur fātīs discolor alba meīs;
āraque grāmineō viridis dē caespite fīat,
et vēlet tepidōs nexa corōna focōs.
dā mihi tūra, puer, pinguēs facientia flammās,
quodque piō fūsum strīdat in igne merum.
Optime nātālis! Quamvīs procul absumus, optō
candidus hūc veniās dissimilisque meō,
sī quod et īnstābat dominae miserābile vulnus
sit perfūncta meīs tempus in omne malīs;
quaeque gravī nūper plūs quam quassāta procella est,
quod superest, tūtum per mare nāvis eat.
Illa domō nātāque suā patriāque fruātur
(ērepta haec ūnī sit satis esse mihi)
quātenus et nōn est in cārō conjuge fēlīx
pars vītae trīstī cētera nūbe vacet.
Vīvat, ametque virum, quoniam sīc cōgitur, absēns,
cōnsūmatque annōs, sed diuturna, suōs.
Adicerem et nostrōs, sed nē contāgia fātī
corrumpant timeō, quōs agit ipsa, meī.
Nīl hominī certum est. Fierī quis posse putāret,
ut facerem in mediīs haec ego sacra Getīs?
Aspice ut aura tamen fūmōs ē tūre coortōs
in partēs Italās et loca dextra ferat.
Sēnsus inest igitur nebulīs, quās exigit ignis:
cōnsiliō fugiunt aethera, Ponte, tuum.
Cōnsiliō, commūne sacrum cum fīat in ārā
frātribus, alternā quī periēre manū,
ipsa sibī discors, tamquam mandētur ab illīs,
scinditur in partēs ātra favīlla duās.
Hoc, meminī, quondam fierī nōn posse loquēbar,
et mē Battiadēs jūdice falsus erat:
omnia nunc crēdō, cum tū nōn stultus ab Arctō
terga vapor dederīs Ausoniamque petās.
Haec ergō lūx est, quae sī nōn orta fuisset,
nūlla fuit miserō fēsta videnda mihi.
Ēdidit haec mōrēs illīs hērōisin aequōs,
quīs erat Ēetiōn Īcariusque pater.
Nāta pudīcitia est, virtūs probitāsque, fidēsque,
at nōn sunt istā gaudia nāta diē,
sed labor et cūrae fortūnaque mōribus inpār,
jūstaque dē viduō paene querēla torō.
Scīlicet adversīs probitās exercita rēbus
trīstī māteriam tempore laudis habet.
Sī nihil īnfēstī dūrus vīdisset Ulixēs,
Pēnelopē fēlīx sed sine laude foret.
Victor Echīoniās sī vir penetrāsset in arcēs,
forsitan Euadnēn vix sua nōsset humus.
Cum Peliā genitae tot sint, cūr nōbilis ūna est?
Nempe fuit miserō nūpta quod ūna virō.
Effice ut Īliacās tangat prior alter harēnās,
Laudāmīa nihil cūr referātur erit.
Et tua, quod māllēs, pietās ignōta manēret,
implērent ventī sī mea vēla suī.
Dī tamen et Caesar dīs accessūre, sed ōlim,
aequārint Pyliōs cum tua fāta diēs,
nōn mihi, quī poenam fateor meruisse, sed illī
parcite, quae nūllō digna dolōre dolet.