Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 3, Poem 2

Text kindly provided by Hypotactic

Ergō erat in fātīs Scythiam quoque vīsere nostrīs,
quaeque Lycāoniō terra sub axe jacet:
nec vōs, Pīerides, nec stirps Lētōia, vestrō
docta sacerdōtī turba tulistis opem.
Nec mihi, quod lūsī vērō sine crīmine, prōdest,
quodque magis vītā Mūsa jocāta meā est:
plūrima sed pelagō terrāque perīcula passum
ustus ab assiduō frīgore Pontus habet.
Quīque, fugāx rērum sēcūraque in ōtia nātus,
mollis et inpatiēns ante labōris eram,
ultima nunc patior, nec mē mare portubus orbum
perdere, dīversae nec potuēre viae;
sufficit atque malīs animus; nam corpus ab illō
accēpit vīrēs, vixque ferenda tulit.
Dum tamen et terrīs dubius jactābar et undīs,
fallēbat cūrās aegraque corda labor:
ut via fīnīta est et opus requiēvit eundī,
et poenae tellūs est mihi tācta meae,
nīl nisi flēre libet, nec nostrō parcior imber
lūmine, dē vernā quam nive mānat aqua.
Rōma domusque subit dēsīderiumque locōrum,
quicquid et āmissā restat in urbe meī.
Ei mihi, quō totiēns nostrī pulsāta sepulcrī
jānua, sed nūllō tempore aperta fuit?
Cūr ego tot gladiōs fūgī totiēnsque mināta
obruit īnfēlīx nūlla procella caput?
Dī, quōs experior nimium cōnstanter inīquōs,
participēs īrae quōs deus ūnus habet,
exstimulāte, precor, cessantia fāta meīque
interitūs clausās esse vetāte forēs!

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation