Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 5, Poem 10

Text kindly provided by Hypotactic

Ut sumus in Pontō, ter frīgore cōnstitit Hister,
facta est Euxīnī dūra ter unda maris.
At mihi jam videor patriā procul esse tot annīs,
Dardana quot Grāiō Trōja sub hoste fuit.
Stāre putēs, adeō prōcēdunt tempora tardē,
et peragit lentīs passibus annus iter.
Nec mihi sōlstitium quicquam dē noctibus aufert,
efficit angustōs nec mihi brūma diēs.
Scīlicet in nōbīs rērum nātūra novāta est,
cumque meīs cūrīs omnia longa facit.
An peragunt solitōs commūnia tempora mōtūs,
stantque magis vītae tempora dūra meae?
Quem tenet Euxīnī mendāx cognōmine lītus,
et Scythicī vērē terra sinistra fretī.
Innumerae circā gentēs fera bella minantur,
quae sibi nōn raptō vīvere turpe putant.
Nīl extrā tūtum est: tumulus dēfenditur ipse
moenibus exiguīs ingeniōque locī.
Cum minimē crēdās, ut avēs, dēnsissimus hostis
advolat, et praedam vix bene vīsus agit.
Saepe intrā mūrōs clausīs venientia portīs
per mediās legimus noxia tēla viās.
Est igitur rārus, rūs quī colere audeat, isque
hāc arat īnfēlīx, hāc tenet arma manū.
Sub galeā pāstor jūnctīs pice cantat avēnīs,
prōque lupō pavidae bella verentur ovēs.
Vix ope castellī dēfendimur; et tamen intus
mixta facit Graecīs barbara turba metum.
Quippe simul nōbīs habitat discrīmine nūllō
barbarus et tēctī plūs quoque parte tenet.
Quōrum ut nōn timeās, possīs ōdisse videndō
pellibus et longā pectora tēcta comā.
Hōs quoque, quī genitī Grāiā crēduntur ab urbe,
prō patriō cultū Persica brāca tegit.
Exercent illī sociae commercia linguae:
per gestum rēs est significanda mihi.
Barbarus hīc ego sum, quī nōn intellegor ūllī,
et rīdent stolidī verba Latīna Getae;
mēque palam dē mē tūtō mala saepe loquuntur,
forsitan obiciunt exiliumque mihi.
utque fit, in mē aliquid fictī, dīcentibus illīs
abnuerim quotiēns annuerimque, putant.
Adde quod injūstum rigidō jūs dīcitur ēnse,
dantur et in mediō vulnera saepe forō.
Ō dūram Lachesin, quae tam grave sīdus habentī
fīla dedit vītae nōn breviōra meae!
Quod patriae vultū vestrōque carēmus, amīcī,
atque hīc in Scythicīs gentibus esse queror:
utraque poena gravis. Meruī tamen urbe carēre,
nōn meruī tālī forsitan esse locō.
Quid loquor, ā! Dēmēns? Ipsam quoque perdere vītam,
Caesaris offēnsō nūmine. Dignus eram.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation