Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 3, Poem 5

Text kindly provided by Hypotactic

Proxima sīderibus tellūs Erymanthidos Ursae
mē tenet, adstrictō terra perusta gelū.
Bosporos et Tanais superant Scythiaeque palūdēs
vix satis et nōtī nōmina pauca locī.
ulterius nihil est nisi nōn habitābile frīgus.
Heu quam vīcīna est ultima terra mihi!
At longē patria est, longē cārissima conjūnx,
quicquid et haec nōbīs post duo dulce fuit.
Sīc tamen haec adsunt, ut quae contingere nōn est
corpore: sunt animō cūncta videnda meō.
Ante oculōs errant domus, urbsque et fōrma locōrum,
accēduntque suīs singula facta locīs.
Conjugis ante oculōs, sīcut praesentis, imāgō est.
Illa meōs cāsūs ingravat, illa levat:
ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amōrem
inpositumque sibī firma tuētur onus.
Vōs quoque pectoribus nostrīs haerētis, amīcī,
dīcere quōs cupiō nōmine quemque suō.
Sed timor officium cautus compescit, et ipsōs
in nostrō pōnī carmine nōlle putō.
Ante volēbātis, grātīque erat īnstar honōris,
versibus in nostrīs nōmina vestra legī.
Quod quoniam est anceps, intrā mea pectora quemque
alloquar, et nūllī causa timōris erō.
Nec meus indiciō latitantēs versus amīcōs
prōtrahit. Occultē sīquis amābat, amet.
Scīte tamen, quamvīs longē regiōne remōtus
absim, vōs animō semper adesse meō.
Et quā quisque potest, aliquā mala nostra levāte,
fīdam prōjectō nēve negāte manum.
Prōspera sīc maneat vōbīs fortūna, nec umquam
contāctī similī sorte rogētis idem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation