Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 5, Poem 13

Text kindly provided by Hypotactic

Hanc tuus ē Geticō mittit tibi Nāso salūtem,
mittere sī quisquam, quō caret ipse, potest.
Aeger enim trāxī contāgia corpore mentis,
lībera tormentō pars mihi nē qua vacet.
Perque diēs multōs lateris cruciātibus ūtor;
scīlicet inmodicō frīgore laesit hiems.
Sī tamen ipse valēs, aliquā nōs parte valēmus:
quippe mea est umerīs fulta ruīna tuīs.
Quid, mihi cum dederīs ingentia pignora, cumque
per numerōs omnēs hoc tueāre caput,
quod tua mē rārō sōlātur epistula, peccās,
remque piam praestās, sed mihi verba negās?
Hoc, precor, ēmendā: quod sī corrēxeris ūnum,
nūllus in ēgregiō corpore naevus erit.
Plūribus accūsem, fierī nisi possit, ut ad mē
littera nōn veniat, missa sit illa tamen.
Dī faciant, ut sit temerāria nostra querēla,
tēque putem falsō nōn meminisse meī.
Quod precor, esse liquet: neque enim mūtābile rōbur
crēdere mē fās est pectoris esse tuī.
Cāna prius gelidō dēsint absinthia Pontō,
et careat dulcī Trīnacris Hybla thymō,
inmemorem quam tē quisquam convincat amīcī.
Nōn ita sunt fātī stāmina nigra meī.
Tū tamen, ut possīs falsae quoque pellere culpae
crīmina, quod nōn es, nē videāre, cavē.
utque solēbāmus cōnsūmere longa loquendō
tempora, sermōnī dēficiente diē,
sīc ferat ac referat tacitās nunc littera vōcēs,
et peragant linguae charta manusque vicēs.
Quod fore nē nimium videar diffīdere, sitque
versibus hoc paucīs admonuisse satis,
accipe quō semper fīnītur epistula verbō,
(atque meīs distent ut tua fāta!) "valē".

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation