Hīc quoque sunt igitur Grāiae (quis crēderet?) urbēs
inter inhūmānae nōmina barbariae?
Hūc quoque Mīlētō missī vēnēre colōnī,
inque Getīs Grāiās cōnstituēre domōs?
Sed vetus huic nōmen, positāque antīquius urbe,
cōnstat ab Absyrtī caede fuisse locō.
Nam rate, quae cūrā pugnācis facta Minervae
per nōn temptātās prīma cucurrit aquās,
impia dēsertum fugiēns Mēdēa parentem
dīcitur hīs rēmōs applicuisse vadīs.
Quem procul ut vīdit tumulō speculātor ab altō,
"hospes," ait "nōscō, Colchide, vēla, venit."
Dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere fūnis,
dum sequitur celerēs ancora tracta manūs,
cōnscia percussit meritōrum pectora Colchis
ausā atque ausūrā multa nefanda manū;
et, quamquam superest ingēns audācia mentī,
pallor in attonitae virginis ōre fuit.
Ergō ubi prōspexit venientia vēla "tenēmur,
et pater est aliquā fraude morandus" ait.
Dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultūs,
ad frātrem cāsū lūmina flexa tulit.
Cujus ut oblāta est praesentia, "vīcimus" inquit:
"hic mihi morte suā causa salūtis erit."
Prōtinus ignārī nec quicquam tāle timentis
innocuum rigidō perforat ēnse latus,
atque ita dīvellit dīvulsaque membra per agrōs
dissipat in multīs invenienda locīs.
Neu pater ignōret, scopulō prōpōnit in altō
pallentēsque manūs sanguineumque caput,
ut genitor lūctūque novō tardētur et, artūs
dum legit extīnctōs, trīste morētur iter.
Inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illō
membra soror frātris cōnsecuisse suī.