"Missus in hanc veniō timidē liber exulis urbem
dā placidam fessō, lēctor amīce, manum;
nēve reformīdā, nē sim tibi forte pudōrī:
nūllus in hāc chartā versus amāre docet.
Haec dominī fortūna meī est, ut dēbeat illam
īnfēlīx nūllīs dissimulāre jocīs.
Id quoque, quod viridī quondam male lūsit in aevō,
heu nimium sērō damnat et ōdit opus.
Īnspice quid portem: nihil hīc nisi trīste vidēbis,
carmine temporibus conveniente suīs.
Clauda quod alternō subsīdunt carmina versū,
vel pedis hoc ratiō, vel via longa facit;
quod neque sum cedrō flāvus nec pūmice lēvis,
ērubuī dominō cultior esse meō;
littera suffūsās quod habet maculōsa litūrās,
laesit opus lacrimīs ipse poēta suum.
Sīqua vidēbuntur cāsū nōn dicta Latīnē,
in quā scrībēbat, barbara terra fuit.
Dīcite, lēctōrēs, sī nōn grave, quā sit eundum,
quāsque petam sēdēs hospes in urbe liber."
Haec ubi sum fūrtim linguā titubante locūtus,
quī mihi mōnstrāret, vix fuit ūnus, iter.
"Dī tibi dent, nostrō quod nōn tribuēre poētae,
molliter in patriā vīvere posse tuā.
Dūc age, namque sequar, quamvīs terrāque marīque
longinquō referam lassus ab orbe pedem."
Pāruit, et dūcēns "haec sunt fora Caesaris," inquit,
"haec est ā sacrīs quae via nōmen habet,
hic locus est Vestae, quī Pallada servat et ignem,
haec fuit antīquī rēgia parva Numae."
Inde petēns dextram "porta est" ait "ista Palātī,
hīc Stator, hōc prīmum condita Rōma locō est."
Singula dum mīror, videō fulgentibus armīs
cōnspicuōs postēs tēctaque digna deō.
"Et Jovis haec" dīxī "domus est?" Quod ut esse putārem,
augurium mentī querna corōna dabat.
Cujus ut accēpī dominum, "nōn fallimur," inquam,
"et magnī vērum est hanc Jovis esse domum.
Cūr tamen oppositā vēlātur jānua laurō,
cingit et augustās arbor opāca comās?
Num quia perpetuōs meruit domus ista triumphōs,
an quia Leucadiō semper amāta deō est?
Ipsane quod fēsta est, an quod facit omnia fēsta?
Quam tribuit terrīs, pācis an ista nota est?
utque viret semper laurus nec fronde cadūcā
carpitur, aeternum sīc habet illa decus?
Causa superpositae scrīptō est testāta corōnae:
servātōs cīvīs indicat hujus ope.
Adice servātīs ūnum, pater optime, cīvem,
quī procul extrēmō pulsus in orbe latet,
in quō poenārum, quās sē meruisse fatētur,
nōn facinus causam, sed suus error habet.
Mē miserum! Vereorque locum vereorque potentem,
et quatitur trepidō littera nostra metū.
Aspicis exsanguī chartam pallēre colōre?
Aspicis alternōs intremuisse pedēs?
Quandōcumque, precor, nostrō plācēre parentī
īsdem et sub dominīs aspiciāre domus!"
Inde tenōre parī gradibus sublīmia celsīs
dūcor ad intōnsī candida templa deī,
signa peregrīnīs ubi sunt alterna columnīs,
Bēlides et strictō barbarus ēnse pater,
quaeque virī doctō veterēs cēpēre novīque
pectore, lēctūrīs īnspicienda patent.
Quaerēbam frātrēs, exceptīs scīlicet illīs,
quōs suus optāret nōn genuisse pater.
Quaerentem frūstrā cūstōs ē sēdibus illīs
praepositus sānctō jussit abīre locō.
Altera templa petō, vīcīnō jūncta theātrō:
haec quoque erant pedibus nōn adeunda meīs.
Nec mē, quae doctīs patuērunt prīma libellīs,
ātria Lībertās tangere passa sua est.
In genus auctōris miserī fortūna redundat,
et patimur nātī, quam tulit ipse, fugam.
Forsitan et nōbīs ōlim minus asper et illī
ēvictus longō tempore Caesar erit.
Dī, precor, atque adeō (neque enim mihi turba roganda est)
Caesar, ades vōtō, maxime dīve, meō.
Intereā, quoniam statiō mihi pūblica clausa est,
prīvātō liceat dēlituisse locō.
Vōs quoque, sī fās est, cōnfūsa pudōre repulsae
sūmite plēbējae carmina nostra manus.