Nunc ego Triptolemī cuperem cōnsistere currū,
mīsit in ignōtam quī rude sēmen humum;
nunc ego Mēdēae vellem frēnāre dracōnēs,
quōs habuit fugiēns arce, Corinthe, tuā;
nunc ego jactandās optārem sūmere pennās,
sīve tuās, Perseu, Daedale, sīve tuās:
ut tenerā nostrīs cēdente volātibus aurā
aspicerem patriae dulce repente solum,
dēsertaeque domūs vultūs, memorēsque sodālēs,
cāraque praecipuē conjugis ōra meae.
Stulte, quid haec frūstrā vōtīs puerīlibus optās,
quae nōn ūlla tibī fertque feretque diēs?
Sī semel optandum est, Augustī nūmen adōrā,
et, quem sēnsistī, rīte precāre deum.
Ille tibī pennāsque potest currūsque volucrēs
trādere. Det reditum, prōtinus āles eris.
Sī precer hoc (neque enim possum majōra rogāre)
nē mea sint, timeō, vōta modesta parum.
Forsitan hoc ōlim, cum jam satiāverit īram,
tum quoque sollicitā mente rogandus erit.
Quod minus intereā est, īnstar mihi mūneris amplī,
ex hīs mē jubeat quōlibet īre locīs.
Nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
ei mihi, perpetuus corpora languor habet!
Seu vitiant artūs aegrae contāgia mentis,
sīve meī causa est in regiōne malī,
ut tetigī Pontum, vexant īnsomnia, vixque
ossa tegit maciēs nec juvat ōra cibus;
quīque per autumnum percussīs frīgore prīmō
est color in foliīs, quae nova laesit hiems,
is mea membra tenet, nec vīribus allevor ūllīs,
et numquam querulī causa dolōris abest.
Nec melius valeō, quam corpore, mente, sed aegra est
utraque pars aequē bīnaque damna ferō.
Haeret et ante oculōs velutī spectābile corpus
astat fortūnae fōrma legenda meae:
cumque locum mōrēsque hominum cultūsque sonumque
cernimus, et, quī sim quī fuerimque, subit,
tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris īrā,
quod nōn offēnsās vindicet ēnse suās.
At, quoniam semel est odiō cīvīliter ūsus,
mūtātō levior sit fuga nostra locō.