Jam mea cȳcnēās imitantur tempora plūmās,
īnficit et nigrās alba senecta comās.
jam subeunt annī fragilēs et inertior aetās,
jamque parum firmō mē mihi ferre grave est.
nunc erat, ut positō dēbērem fīne labōrum
vīvere cor nūllō sollicitante metū,
quaeque meae semper placuērunt ōtia mentī
carpere et in studiīs molliter esse meīs,
et parvam celebrāre domum veterēsque Penātēs
et quae nunc dominō rūra paterna carent,
inque sinū dominae cārīsque sodālibus inque
sēcūrus patriā cōnsenuisse meā.
haec mea sīc quondam peragī spērāverat aetās;
hōs ego sīc annōs pōnere dignus eram.
nōn ita dīs vīsum est, quī mē terrāque marīque
āctum Sarmaticīs exposuēre locīs.
in cava dūcuntur quassae nāvālia puppēs,
nē temerē in mediīs dissolvantur aquīs.
nē cadat et ~multās palmās inhonestet adeptus~
languidus in prātīs grāmina carpit equus.
mīles ubi ēmeritīs nōn est satis ūtilis annīs,
pōnit ad antīquōs, quae tulit, arma Larēs.
sīc igitur, tardā vīrēs minuente senectā,
mē quoque dōnārī jam rude tempus erat;
tempus erat nec mē peregrīnum dūcere caelum,
nec siccam Geticō fonte levāre sitim,
sed modo, quōs habuī, vacuōs sēcēdere in hortōs,
nunc hominum vīsū rūrsus et Urbe fruī.
sīc animō quondam nōn dīvīnante futūra
optābam placidē vīvere posse senex.
fāta repugnārunt, quae, cum mihi tempora prīma
mollia praebuerint, posteriōra gravant.
jamque decem lustrīs omnī sine lābe perāctīs,
parte premor vītae dēteriōre meae;
nec procul ā mētīs, quās paene tenēre vidēbar,
curriculō gravis est facta ruīna meō.
ergō illum dēmēns in mē saevīre coēgī,
mītius inmēnsus quō nihil orbis habet,
ipsaque dēlictīs victa est clēmentia nostrīs,
nec tamen errōrī vīta negāta meō est,
vīta procul patriā peragenda sub axe Borēō,
quā maris Euxīnī terra sinistra jacet?
hoc mihi sī Delphī Dōdōnaque dīceret ipsa,
esse vidērētur vānus uterque locus.
nīl adeō validum est, adamās licet alliget illud,
ut maneat rapidō firmius igne Jovis;
nīl ita sublīme est suprāque perīcula tendit
nōn sit ut īnferius suppositumque deō.
nam quamquam vitiō pars est contracta malōrum,
plūs tamen exitiī nūminis īra dedit.
at vōs admonitī nostrīs quoque cāsibus este,
aequantem superōs ēmeruisse virum.