Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Tristia

Book 3, Poem 6

Text kindly provided by Hypotactic

Usus amīcitiae tēcum mihi parvus, ut illam
nōn aegrē possēs dissimulāre, fuit,
nec mē complexus vinclīs propiōribus essēs
nāve meā ventō, forsan, eunte suō.
ut cecidī cūnctīque metū fūgēre ruīnam,
versaque amīcitiae terga dedēre meae,
ausus es igne Jovis percussum tangere corpus
et dēplōrātae līmen adīre domūs:
idque recēns praestās nec longō cognitus ūsū,
quod veterum miserō vix duo trēsve mihi.
Vīdī ego cōnfūsōs vultūs vīsōsque notāvī,
osque madēns flētū pallidiusque meō:
et lacrimās cernēns in singula verba cadentēs
ōre meō lacrimās, auribus illa bibī;
brāchiaque accēpī pressō pendentia collō,
et singultātīs ōscula mixta sonīs.
Sum quoque, cāre, tuīs dēfēnsus vīribus absēns
(scīs cārum vērī nōminis esse locō),
multaque praetereā manifēstaque signa favōris
pectoribus teneō nōn abitūra meīs.
Dī tibi posse tuōs tribuant dēfendere semper,
quōs in māteriā prōsperiōre juvēs.
Sī tamen intereā, quid in hīs ego perditus ōrīs
(quod tē crēdibile est quaerere) quaeris, agam:
spē trahor exiguā, quam tū mihi dēmere nōlī,
trīstia lēnīrī nūmina posse deī.
Seu temerē exspectō, sīve id contingere fās est,
tū mihi, quod cupiō, fās, precor, esse probā,
quaeque tibī linguae est fācundia, cōnfer in illud,
ut doceās vōtum posse valēre meum.
Quō quisque est major, magis est plācābilis īrae,
et facilēs mōtūs mēns generōsa capit.
Corpora magnanimō satis est prōstrāsse leōnī,
pugna suum fīnem, cum jacet hostis, habet:
at lupus et turpēs īnstant morientibus ursī
et quaecumque minor nōbilitāte fera.
Majus apud Trōjam fortī quid habēmus Achille?
Dardaniī lacrimās nōn tulit ille senis.
Quae ducis Ēmathiī fuerit clēmentia, Pōrus
Dārēīque docent fūneris exsequiae.
Nēve hominum referam flexās ad mītius īrās,
Jūnōnis gener est quī prius hostis erat.
Dēnique nōn possum nūllam spērāre salūtem,
cum poenae nōn sit causa cruenta meae.
Nōn mihi quaerentī pessumdare cūncta petītum
Caesareum caput est, quod caput orbis erat:
nōn aliquid dīxīve, ēlātave lingua loquendō est,
lāpsaque sunt nimiō verba profāna merō:
īnscia quod crīmen vīdērunt lūmina, plector,
peccātumque oculōs est habuisse meum.
Nōn equidem tōtam possum dēfendere culpam:
sed partem nostrī crīminis error habet.
spēs igitur superest factūrum ut molliat ipse
mūtātī poenam condiciōne locī.
Hōs utinam nitidī Sōlis praenūntius ortūs
afferat admissō Lūcifer albus equō!

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation