Cum Philippus liberos eorum, quos in vinculis habebat, nobilissimorum
hominum conquiri ad mortem iussisset, Theoxena verita pro liberis suis
admodum pueris regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo, in
quo venenum erat, suasit his, ut imminens ludibrium morte effugerent. et
cum persuasisset, et ipsa se interemit. certamina inter filios Philippi
Macedoniae regis Persen et Demetrium referuntur; et ut fraude fratris
sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et
adfectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi Romani
amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad
Persen devenit. item res in Liguribus et Hispania contra Celtiberos a
compluribus feliciter gestas continet. colonia Aquileia deducta est.
libri Numae Pompili in agro L. Petilli scribae sub Ianiculo a cultoribus
agri arca lapidea clusi inventi sunt et Graeci et Latini; in quibus cum
pleraque dissolvendarum religionum praetor, ad quem delati erant,
legisset, iuravit senatui contra rem publicam esse, ut legerentur
servarenturque. ex senatus consulto in comitio exusti sunt. Philippus
aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsis alterius filii
in eundem delationibus impulsus veneno sustulisset, de poena Persei
cogitavit voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui
relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est. Perseus regnum
accepit.