CUM Fabius Gurges cos. male adversus Samnites pugnasset et senatus de removendo
eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater deprecatus hanc fili ignominiam eo
maxime senatum movit quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque
praestitit. Eius consiliis et opera filius consul adiutus caesis
Samnitibus triumphavit; C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho,
securi percussit. Cum pestilentia civitas laboraret, missi legati ut
Aesculapi signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum
contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportaverunt; eoque in insulam
Tiberis egresso eodem loco aedis Aesculapio constituta est. L. Postumius
consularis, quoniam, cum exercitui praeesset, opera militum in agro suo usus
erat, damnatus est. Pacem petentibus Samnitibus foedus quarto renovatum est. Curius Dentatus cos.
Samnitibus caesis et Sabinis, qui rebellaverant, victis et in
deditionem acceptis bis in eodem magistratu triumphavit. Coloniae
deductae sunt Castrum Sena Hadria. Triumviri capitales tune primum
creati sunt. Censu acto lustrum conditum est. Censa sunt
civium capita CCLXXII . Plebs propter aes alienum post
graves et longas seditiones ad ultimum secessit in laniculum, unde a Q.
Hortensio dictatore deducta est; isque in ipso magistratu decessit.
Res praeterea contra Vulsinienses gestas continet, item adversus
Lucanos, contra quos auxilium Thurinis ferre placuerat.