Epitome.
M. Aemilius consul Liguribus subactis viam Placentia usque Ariminum
perductam Flaminiae iunxit. initia luxuriae in urbem introducta ab
exercitu Asiatico referuntur. Ligures quicumque citra Appenninum erant,
subacti sunt. Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum
seminarium, cum ad incentis turbae coniurationem pervenisset,
investigatum et multorum poena sublatum est. a censoribus L. Valerio
Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est
senatu L. Quinctius Flamininus Titi frater, eo quod, cum Galliam
provinciam consul obtineret, rogatus in convivio a Poeno Philippo, quem
amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat, sive ut quidam
tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a meretrice
Placentina, cuius amore deperibat. exstat oratio M. Catonis in eum.
Scipio Literni decessit, et tamquam iungente fortuna circa idem tempus
duo funera maximorum virorum, Hannibal a Prusia Bithyniae rege, ad quem
victo Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum
T. Quinctium Flamininum miserant, veneno sibi mortem conscivit.
Philopoemen quoque dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis occisus
veneno, cum ab eis bello captus esset. coloniae Potentia et Pisaurum et
Mutina et Parma deductae sunt. praeterea res adversus Celtiberos
prospere gestas et initia causasque belli Macedonici continet. cuius
origo inde fluxit, quod Philippus aegre ferebat regnum suum a Romanis
imminui, et quod cogeretur a Thracibus aliisque locis praesidia
deducere.