PYRRHUS in Siciliam traiecit. Cum inter alia prodigia fulmine
deiectum esset in Capitolio Iovis signum, caput eius per haruspices inventum
est. Curius Dentatus cos. cum dilectum haberet, eius qui citatus non responderat bona primus vendidit;
iterum Pyrrhum ex Sicilia in Italiam reversum vicit et Italia expulit.
Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit,
quod is x pondo argenti facti haberet. Lustro a censoribus condito
censa sunt civium capita CCLXXI ccxxiiii.
Cum Ptolemaeo, Aegypti rege, societas iuncta est.
Sextilia , virgo Vestalis, damnata incesti viva defossa est.
Coloniae deductae sunt Posidonia et Cosa.
Carthaginiensium classis auxilio Tarentinis venit, quo facto ab
his foedus violatum est. Res praeterea contra Lucanos et Bruttios et
Samnites feliciter gestas et Pyrrhi regis mortem continet.