Complura prodigia ex diversis regionibus nuntiata referuntur, inter quae
in Macedonia in puppe longae navis lauream esse natam. T. Quintius
Flamininus consul adversus Philippum feliciter pugnavit in faucibus
Epiri fugatumque coegit in regnum reverti. ipse Thessaliam, quae est
vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus vexavit, L. Quintius
Flamininus, frater consulis, navali proelio Attalo rege et Rhodiis
adiuvantibus Euboeam et maritimam oram. Achaei in amicitiam recepti
sunt. praetorum numerus ampliatus est, ut seni crearentur. coniuratio
servorum facta de solvendis Carthaginiensium obsidibus oppressa est; duo
milia quingenti necati. Cornelius Cethegus consul Gallos Insubres
proelio fudit. cum Lacedaemoniis et tyranno eorum Nabide amicitia iuncta
est. praeterea expugnationes urbium in Macedonia referuntur.