lex Oppia, quam C. Oppius tribunus plebis bello Punico de finiendis
matronarum cultibus tulerat, cum magna contend. tione abrogata est, cum
Porcius Cato auctor fuisset, ne ea lex aboleretur. is in Hispaniam
profectus bello, quod Emporii orsus est, citeriorem Hispaniam pacavit.
T. Quintius Flami. ninus bellum adversus Lacedaemonios et tyrannum eoruM
Nabidem prospere gestum data his pace, qualem ipse volebat, liberatisque
Argis, qui sub dicione tyranni erant, finivit. rel praeterea in Hispania
et adversus Boios et Insubres Gallog feliciter gestae referuntur.
senatus tunc primum secretus a populo ludos spectavit. id ut fieret, Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius
Cethegus censores intervenerunt cum indignatione plebis. coloniae plures
deductae sunt. M. Porcius Cato de Hispania triumphavit. T. Quintius
Flamininus, qui Philippum Macedonum regem et Nabidem Lacedaemoniorum
tyrannum vicerat Graeciamque omnem liberaverat, ob hanc rerum ge. starum
multitudinem triduo triumphavit. legati Carthaginien. sium nuntiaverunt
Hannibalem, qui ad Antiochum confugerat bellum cum eo moliri.
temptaverat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine litteris
Carthaginem missum ad bellandum Poenos concitare.