* armaverat. cum terra marique instrui oppugnationem videret, et ipse copias ita disponit: oppidanorum duo milia ab ea parte,
qua castra Romana erant, opponit, quingentis militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem verso inponit; multitudinem aliam, quo clamor, quo subita vocasset res, intentam ad omnia occurrere iubet.
patefacta deinde porta eos, quos in via ferente ad castra hostium instruxerat, emittit. Romani duce ipso praecipiente parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent.
et primo haud impares stetere acies; subsidia deinde identidem summissa e castris non averterunt solum in fugam hostis, sed adeo effusis institerunt, ut nisi receptui cecinisset, permixti fugientibus inrupturi fuisse in urbem viderentur.
trepidatio vero non in proelio maior quam tota urbe fuit. multae stationes pavore atque fuga desertae sunt, relictique muri, cum, qua cuique erat proximum, desiluissent.
quod ubi egressus Scipio in tumulum, quem Mercuri vocant, animadvertit, multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.
ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis — ingens enim iam vis omnis generis telorum e muris volabat — ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt,
quodque plurimum ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.
itaque in vulnera ac tela ruunt, neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt, quin certatim ascendant.
et ab navibus eodem tempore ea, quae mari adluitur, pars urbis oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam vis adhibere poterat.
dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum, qua cuique proximum est, in terram evadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios inpediunt.