periocha libri II
Brutus iure iurando populum adstrinxit neminem Romae regnare passuros.
Tarquinium Collatinum collegam suum propter adfinitatem Tarquiniorum
suspectum coegit consulatu se abdicare et civitate cedere. bona regum
diripi iussit, agrum Marti consecravit, qui campus Martius nominatus
est. adulescentes nobiles, in quibus suos quoque et fratris filios, quia
coniuraverant de recipiendis regibus, securi percussit. servo indici,
cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit; ex cuius nomine vindicta
appellata. cum adversus reges, qui contractis Veientum et Tarquiniensium
copiis bellum intulerant, exercitum duxisset, in acie cum Arrunte filio
Superbi commortuus est; eumque matronae anno luxerunt. L. Valerius
consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedicatum est.
Porsenna, Clusinorum rex, bello pro Tarquiniis suscepto cum ad Ianiculum
venisset, ne Tiberim transiret, virtute Coclitis Horati prohibitus est,
qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit et
ponte rupto armatus in flumen se misit et ad suos transnavit. accessit
alterum virtutis exemplum in Mucio, qui cum ad feriendum Porsennam
castra hostium intrasset, occiso scriba, quem regem esse existimaverat,
conprehensus inpositam manum altaribus, in quibus sacrificatum erat,
exuri passus est dixitque tales trecentos esse. quorum admiratione
coactus Porsenna pacis condiciones ferre bellum omisit acceptis
obsidibus. ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim
ad suos transnavit et cum reddita esset, a Porsenna honorifice remissa,
equestri statua donata est. adversus Tarquinium Superbum cum Latinorum
exercitu bellum inferentem Aulus Postumius dictator
prospere pugnavit. Ap. Claudius ex Sabinis Romam transfugit; ob hoc
Claudia tribus adiecta est numerusque tribuum ampliatus est, ut essent
viginti una. plebs cum propter nexos ob aes alienum in Sacrum montem
secessisset, consilio Meneni Agrippae a seditione revocata est. idem
Agrippa cum decessisset, propter paupertatem publico inpendio elatus
est. tribuni plebis quinque creati sunt. oppidum Vulscorum Corioli
captum est virtute et opera Cn. Marci, qui ob hoc Coriolanus vocatus
est. T. Latinius, vir de plebe, cum in visu admonitus, ut de quibusdam
religionibus ad senatum perferret, id neglexisset, amisso filio pedibus
debilis factus, postquam delatus ad senatum lectica eadem illa
indicaverat, usu pedum recepto domum reversus est. cum Cn. Marcius
Coriolanus, qui in exilium erat pulsus, dux Vulscorum factus exercitum
hostium urbi admovisset, et missi ad eum primum legati, postea
sacerdotes frustra deprecati essent, ne bellum patriae inferret, Veturia
mater et Volumnia uxor impetraverunt ab eo, ut recederet. lex agraria
primum lata est. Spurius Cassius consularis regni crimine damnatus est
necatusque. Popillia virgo Vestalis ob incestum viva defossa est. cum
vicini Veientes incommodi magis quam graves essent, familia Fabiorum id
bellum gerendum depoposcit misitque in id trecentos sex armatos, qui ad
Cremeram praeter unum ab hostibus caesi sunt. Appius Claudius consul,
cum adversus Vulscos contumacia exercitus male pugnatum esset, decimum
quemque militum fuste percussit. res praeterea adversus Vulscos et
Hernicos et Veientes gestas et seditiones inter
patres plebemque continet.