Hieronymus, Syracusanorum rex, cuius pater Hiero amicus populi Romani
fuerat, ad Carthaginienses defecit et propter crudelitatem superbiamque
a suis interfectus est. Tib. Sempronius Gracchus proconsul prospere
adversus Poenos et Hannonem ducem ad Beneventum pugnavit servorum maxime
opera, quos liberos esse iussit. Claudius Marcellus consul in Sicilia,
quae prope tota ad Poenos defecerat, Syracusas obsedit. Philippo,
Macedonum regi, bellum indictum est, qui ad Apolloniam nocturno proelio
oppressus fugatusque in Macedoniam cum prope
inermi exercitu profugit. ad id bellum gerendum M. Valerius praetor
missus. res praeterea in Hispania a P. et Cn. Scipionibus adversus
Carthaginienses gestas continet, a quibus Syphax, rex Numidiae, in
amicitiam adscitus, qui a Masinissa, Massyliorum rege, pro
Carthaginiensibus pugnante victus in Hispaniam ad Scipionem cum magna
manu transiit contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania
dirimuntur. [Celtiberi quoque in amicitiam recepti sunt, quorum
auxiliis adscitis tune primum mercennarium militem Romana castra
habuerunt.]