periocha libri XXXV.
P. Scipio Africanus legatus ad Antiochum missus Ephesi cum Hannibale, qui se Antiocho
adiunxerat, conlocutus est, ut, si fieri posset, metum ei, quem ex
populo Romano conceperat, eximeret. inter alia cum quaereret, quem
fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondit, Alexandrum
Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset
quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset.
quaerenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum, inquit; castra metari
primum docuisse, ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia
disposuisse. exsequenti, quem tertium diceret, semet ipsum dixit. ridens
Scipio “quidnam tu diceres, si me, inquit, vicisses?” “tunc vero me”
inquit “et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios posuissem.”
inter cetera prodigia, quae plurima fuisse traduntur, bovem Cn. Domitii
consulis locutam “Roma cave tibi” refertur. Nabis Lacedaemoniorum
tyrannus incitatus ab Aetolis, qui et Philippum et Antiochum ad
inferendum bellum populo Romano sollicitabant, cum a populo Romano descivisset, bello adversus Philopoemenem
Achaeorum praetorem gesto ab Aetolis interfectus est. Aetoli quoque ab
amicitia populi Romani defecerunt; cum quibus
societate iuncta Antiochus Syriae rex, cum
bellum Graeciae intulisset, complures urbes occupavit, inter quas
Chalcidem et totam Euboeam. res praeterea m Liguribus gestas et
adparatum belli ab Antiocho continet.