Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Horace · Odes

Book 4, Poem 4

Text kindly provided by Hypotactic

Quālem ministrum fulminis ālitem,
cui rēx deōrum rēgnum in avīs vagās
permīsit expertus fidēlem
Juppiter in Ganymēde flāvō,
ōlim juventās et patrius vigor
nīdō labōrum prōtulit īnscium
vernīque jam nimbīs remōtīs
īnsolitōs docuēre nīsūs
ventī paventem, mox in ovīlia
dēmīsit hostem vīvidus impetus,
nunc in reluctantīs dracōnēs
ēgit amor dapis atque pugnae;
quālemve laetīs cāprea pāscuīs
intenta fulvae mātris ab ūbere
jam lacte dēpulsum leōnem
dente novō peritūra vīdit:
vīdēre Raetī bella sub Alpibus
Drūsum gerentem; Vindelicī, quibus
mōs unde dēductus per omne
tempus Amāzoniā secūrī
dextrās obarmet, quaerere distulī,
nec scīre fās est omnia, sed diū
lātēque victrīcēs catervae
cōnsiliīs juvenis revictae
sēnsēre, quid mēns rīte, quid indolēs
nūtrīta faustīs sub penetrālibus
posset, quid Augustī paternus
in puerōs animus Nerōnēs.
Fortēs creantur fortibus et bonīs;
est in juvencīs, est in equīs patrum
virtūs neque inbellem ferōcēs
prōgenerant aquilae columbam;
doctrīna sed vim prōmovet īnsitam
rēctīque cultūs pectora rōborant;
utcumque dēfēcēre mōrēs,
indecorant bene nāta culpae.
Quid dēbeās, ō Rōma, Nerōnibus,
testis Metaurum flūmen et Hasdrubal
dēvictus et pulcher fugātīs
ille diēs Latiō tenēbrīs,
quī prīmus almā rīsit adōreā,
dīrus per urbēs Āfer ut Ītalās
ceu flamma per taedās vel Eurus
per Siculās equitāvit undās.
Post hoc secundīs usque labōribus
Rōmāna pūbēs crēvit et impiō
vastāta Poenōrum tumultū
fāna deōs habuēre rēctōs;
dīxitque tandem perfidus Hannibal:
‘Cervī, lupōrum praeda rapācium,
sectāmur ultrō, quōs opīmus
fallere et effugere est triumphus.
Gēns, quae cremātō fortis ab Īliō
jactāta Tuscīs aequoribus sacra
nātōsque mātūrōsque patrēs
pertulit Ausoniās ad urbēs,
dūrīs ut īlex tōnsa bipennibus
nīgrae ferācī frondis in Algidō,
per damna, per caedēs ab ipsō
dūcit opēs animumque ferrō.
Nōn hȳdra sectō corpore firmior
vincī dolentem crēvit in Herculem,
mōnstrumve submīsēre Colchī
majus Echīoniaeve Thēbae.
Mersēs profundō, pulchrior ēvenit;
luctēre, multā prōruet integrum
cum laude victōrem geretque
proelia conjugibus loquenda.
Carthāginī jam nōn ego nūntiōs
mittam superbōs; occidit, occidit
spēs omnis et fortūna nostrī
nōminis Hasdrubale interēmptō.
Nīl Claudiae nōn perficient manūs,
quās et benignō nūmine Juppiter
dēfendit et cūrae sagācēs
expediunt per acūta bellī'.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation