Nōn ebur neque aureum
meā renīdet in domō lacūnar;
nōn trabēs Hymettiae
premunt columnās ultimā recīsās
Āfricā, neque Attalī
ignōtus hērēs rēgiam occupāvī,
nec Lacōnicās mihī
trahunt honestae purpurās clientae.
At fidēs et ingenī
benigna vēna est pauperemque dīves
mē petit; nihil suprā
deōs lacessō nec potentem amīcum
largiōra flāgitō,
satis beātus ūnicīs Sabīnīs.
Trūditur diēs diē
novaeque pergunt interīre lūnae;
tū secanda marmora
locās sub ipsum fūnus et sepulcrī
inmemor struis domōs
marisque Bāis obstrepentis urgēs
summovēre lītora,
parum locūples continente rīpā.
Quid quod usque proximōs
revellis āgrī terminōs et ultrā
līmitēs clientium
salīs avārus? Pellitur paternōs
in sinū ferēns deōs
et uxor et vir sordidōsque nātōs.
Nūlla certior tamen
rapācis Orcī fīne dēstinātā
aula dīvitem manet
erum. Quid ultrā tendis? Aequa tellūs
pauperī reclūditur
rēgumque puerīs, nec satelles Orcī
callidum Promēthea
revēxit aurō captus. Hic superbum
Tantalum atque Tantalī
genus coercet, hic levāre fūnctum
pauperem labōribus
vocātus atque nōn vocātus audit.