Nūllam, Vāre, sacrā vīte prius sēveris arborem
circā mīte solum Tīburis et moenia Cātilī;
siccīs omnia nam dūra deus prōposuit neque
mordācēs aliter diffugiunt sollicitūdinēs.
Quis post vīna gravem mīlitiam aut pauperiem crepat?
Quis nōn tē potius, Bacche pater, tēque decēns Venus?
Ac nē quis modicī trānsiliat mūnera Līberī,
Centaurēa monet cum Lapithīs rixa super merō
dēbellāta, monet Sīthoniīs nōn levis Euhius,
cum fās atque nefās exiguō fīne libīdinum
discernunt avidī. Nōn ego tē, candide Bassareu,
invītum quatiam nec variīs obsita frondibus
sub dīvum rapiam. Saeva tenē cum Berecyntiō
cornū tympana, quae subsequitur caecus amor suī
et tollēns vacuum plūs nimiō glōria verticem
arcānīque fidēs prōdiga, perlūcidior vitrō.